monumenta.ch > Augustinus > 105
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CIV. Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap. X, V. 38-42. <<<     >>> SERMO CVI. De verbis Evangelii Lucae, Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis, etc., cap. XI, V. 39-42.

bke16.63r  SERMO CV[Recensitus est ad omnes codices scriptos et excusos in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias 29 de Verbis Domini.]. De verbis Evangelii Lucae, Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, etc., cap. XI V. 5-13. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [Ad petendum a Deo, similitudinibus Christus hortatur.] Audivimus nos exhortantem Dominum nostrum, coelestem magistrum, et fidelissimum consiliarium, eumdem hortatorem, ut petamus, et datorem cum petimus. Audivimus eum in Evangelio horbke16.63vtantem nos eum petere instanter, et pulsare usque ad similitudinem improbitatis. Proposuit enim nobis, exempli gratia: Si quis vestrum haberet amicum, a quo nocte peteret tres panes, cum illi amicus de via venisset, et quod ei apponeret non haberet: si autem ille respondeat iam se requiescere, et servos suos secum, nec debere illius precibus inquietari, ille autem pulsando instet et perseveret, nec pudore territus abscedat, sed necessitate coactus immineat: surrecturum illum, etsi non propter amicitiam, certe propter illius improbitatem, et daturum ei quantos voluerit. Quantos autem voluit? Nihil plus ille voluit quam tres. In hac ergo similitudine adiunxit hortationem Dominus, et omnino stimulavit nos petere, quaerere, pulsare, donec accipiamus quod petimus, quod quaerimus, quod pulsamus, usus exemplo a contrario: sicut de illo iudice qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur, et tamen cum eum quaedam vidua interpellaret quotidie, taedio victus dedit quod beneficio non potuit invitus [Luc. XVIII, 1-8]. Dominus autem noster Iesus Christus inter nos petitor, cum Patre dator, non utique nos tantum hortaretur ut peteremus, nisi dare vellet. Erubescat humana pigritia: plus vult ille dare, quam nos accipere: plus vult ille misereri, quam nos a miseria liberari: et utique si non liberati fuerimus, nos miseri remanebimus. Nam ille quod nos hortatur, propter nos hortatur.
2 [Amicus de via veniens reficiendus.] Evigilemus, et hortanti credamus, promittenti obsequamur, et ad dantem gaudeamus. Fortassis enim et nobis aliquando venit amicus de via, et non invenimus quod ei apponeremus; et necessitatem passi sumus, et accepimus et nobis et illi. Fieri enim non potest, nisi ut aliquis passus fuerit amicum aliquid interrogantem, quod respondere non possit: et tunc se invenit non habere, quando coactus est dare. Venit tibi amicus de via, id est, de vita huius saeculi, in qua omnes velut peregrini transeunt, nec ullus quasi possessor manet; sed omni homini dicitur: Refectus es, transi; age iter, da venturo locum [Eccli. XXIX, 33]. Aut forte de via mala, hoc est, de vita mala, fatigatus nescio quis amicus tuus, non inveniens veritatem, qua audita et percepta beatus fiat, sed lassatus in omni cupiditate et egestate saeculi, venit ad te, tanquam ad christianum, et dicit: Redde mihi rationem, fac me Christianum. Et interrogat quod forte tu per simplicitatem fidei nesciebas: et non est unde reficias esurientem, et te admonitus invenis indigentem; et cum vis docere, cogeris discere: et dum erubescis eum qui interrogavit, quod quaerebat non in te inveniens, compelleris quaerere, ut merearis invenire.
3 [Amicus alius media nocte interpellatus ut det tres panes.] Et ubi quaeras? Ubi, nisi in dominicis Libris? Fortassis quod ille interrogavit, in libro positum est, sed obscurum est. Forte dixit hoc Apostolus in Epistola sua. Sic dixit, ut legere possis, intelligere non possis: transire non permittebke16.64rris. Urget enim interrogator; ipsum Paulum, aut Petrum, aut aliquem prophetam interrogare non sineris. Iam enim requiescit familia ista cum Domino suo, et saeculi huius ignorantia valida est, hoc est, nox media, et urget amicus esuriens. Tibi forte sufficiebat simplex fides, illi non sufficit. Numquid deserendus est? numquid de domo proiiciendus est? Ergo ad ipsum Dominum, ad ipsum cum quo familia requiescit, pulsa orando, pete, insta. Non quomodo amicus ille in similitudine positus, taedio victus surget et dabit. Dare vult: tu pulsans nondum accepisti; pulsa, dare vult. Et quod dare vult, differt, ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum.
4 [Tres panes dati.] Cum autem perveneris ad tres panes, hoc est, ad cibum et intelligentiam Trinitatis, habes et unde vivas, et unde pascas. Nec peregrinum venientem de via reformides, sed excipiendo civem domesticum facias: nec timeas ne finias. Non panis ille finietur, sed indigentiam tuam finiet. Panis est, et panis est, et panis est: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus. Aeternus Pater, coaeternus Filius, coaeternus Spiritus sanctus. Incommutabilis Pater, incommutabilis Filius, incommutabilis Spiritus sanctus. Creator et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pastor et vitae dator, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Cibus et panis aeternus, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Disce, et doce; vive, et pasce. Deus qui tibi dat, nihil melius quam se tibi dat. Avare, quid aliud quaerebas? Aut si aliud petas, quid tibi sufficit, cui Deus non sufficit?
5 [Fides, spes, charitas, Dei dona.] Sed opus est ut habeas charitatem, habeas fidem, habeas spem: ut possit tibi dulce esse quod datur. Et haec ipsa tria sunt, fides, spes, charitas. Et haec ipsa dona Dei sunt. Nam fidem ab ipso accepimus: Sicut Deus, inquit, unicuique partitus est mensuram fidei [Rom. XII, 3]. Et spem ab ipso accepimus, cui dicitur: In quo spem dedisti mihi [Psal. CXVIII, 49]. Et charitatem ab ipso accepimus, de quo dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Sed haec itidem tria aliquantulum sunt diversa; sed omnia Dei dona. Manent enim tria haec, fides, spes, charitas: maior autem horum charitas [I Cor. XIII, 13]. In illis panibus non est dictus aliquis panis maior aliis: sed simpliciter petiti, et dati tres panes.
6 [Tria eadem rursus significata. Panis, charitas. Piscis, fides.] Ecce alia tria: Quis est vestrum, a quo petit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut quis est vestrum, a quo petit piscem, numquid serpentem porriget ei? Aut a quo petit ovum, numquid porriget ei scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Tria ergo rursus ista consideremus, ne forte ibi sint illa tria, fides, spes, charitas: maior autem horum charitas. Pone ergo tria, panem, piscem, ovum: maior horum panis. Ideo bene panem intelligimus in his tribus charitatem. Propterea pani lapidem opposuit, quia duritia contraria est charitati. Piscem fidem intelligimus. Dixit quidam sanctus, et nos dicere delectat: Piscis bonus, pia est fides. Vivit inter fluctus, nec frangitur aut solbke16.64vvitur fluctibus. Vivit inter tentationes tempestatesque huius saeculi, pia fides: saevit mundus, et integra est. Tantum contrarium fidei serpentem illum observa. In fide enim desponsata est illa, cui dicitur in Canticis canticorum: Veni de Libano, sponsa mea, veniens et pertransiens ab initio fidei [Cant. IV, 8]. Ideo et desponsata, quia desponsationis initium fides est. Promittitur enim ab sponso aliquid, et promissa fide detinetur. Opposuit autem Dominus serpentem pisci, diabolum fidei. Propterea desponsatae huic dicit Apostolus, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo: et, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo [II Cor. XI, 2, 3]; id est, quae est in fide Christi. Habitare enim, inquit, Christum per fidem in cordibus vestris [Ephes. III, 17]. Diabolus ergo non corrumpat fidem, non devoret piscem.
7 [Ovum, spes.] Restat spes, quae, quantum mihi videtur, ovo comparatur. Spes enim nondum pervenit ad rem: et ovum est aliquid, sed nondum est pullus. Quadrupedes ergo filios pariunt, aves autem spem filiorum. Spes ergo ad hoc nos hortatur, ut praesentia contemnamus, futura exspectemus; ea quae retro sunt obliviscentes, cum Apostolo in anteriora extendamur. Sic enim dicit: Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu [Philipp. III, 13, 14]. Nihil ergo tam inimicum est spei, quam retro respicere, id est, in eis rebus, quae praeterlabuntur et transeunt, spem ponere: sed in his quae nondum datae sunt, sed dandae quandoque nunquam transibunt. Quando autem scatet tentationibus mundus, velut pluvia Sodomae sulfurea, metuendum est exemplum uxoris Loth. Retro enim respexit; et ubi respexit, ibi remansit. In salem conversa est [Gen. XIX, 26], ut prudentes condiret exemplo. Apostolus Paulus de hac spe ita loquitur: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25]. Quod enim videt quis, quid sperat? ovum est. Est ovum, et pullus nondum est. Et testudine tectum est: non videtur, quia operitur: cum patientia exspectetur; fervescat, ut viviscat. Intende, extendere in anteriora, obliviscere praeterita. Quae enim videntur, temporalia sunt. Non respicientes, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV, 18]. In illa ergo quae non videntur, extende spem: exspecta, sustine. Noli retro respicere. Ovo tuo scorpium time. Vide quia de cauda percutit, quam retro habet. Non ergo scorpius perimat ovum tuum, mundus iste spem tuam, ut ita dicam, veneno eo contrario, quo retrario. Quanta tibi loquitur mundus, quanta post dorsum strepit, ut retro respicias: id est, ut in rebus praesentibus (nec praesentibus; non enim dicenda sunt praesentia nunquam stantia) spem tuam ponas; et ab eo quod promisit Christus et nondum dedit, sed quia fidelis est dabit, avertas animum tuum, bke16.65r et velis requiescere in mundo pereunte.
8 [Clades et vastationes quomodo Christianis utiles.] Ideo enim Deus felicitatibus terrenis amaritudines miscet, ut alia quaeratur felicitas, cuius dulcedo non est fallax: et de ipsis amaritudinibus conatur mundus avertere ab eo quod intendis in anteriora, et retro convertere. De ipsis amaritudinibus, de ipsis tribulationibus murmuras, et dicis: Ecce pereunt omnia christianis temporibus. Quid strepis? Non hoc promisit mihi Deus, quod ista non peribunt: non hoc mihi promisit Christus. Aeterna promisit aeternus: si credidero, ex mortali fiam aeternus. Quid strepis, o munde immunde? quid strepis? Quid avertere conaris? Tenere vis periens: quid faceres, si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta [In Fossatensi codice additur, dulcia.] mentiris? Ego si habeo spem, si teneo spem, ovum meum non est ab scorpione percussum. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Felix sit mundus, evertatur mundus: Benedicam Dominum, qui fecit mundum. Benedicam prorsus. Secundum carnem bene sit, secundum carnem male sit: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo. Nam si benedico quando bene est, et blasphemo quando male est; suscepi scorpionis aculeum, compunctus retro respexi; quod absit a nobis. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob. I, 21].
9 [Civitas et regnum in coelis aeternum eos manent.] Manet civitas quae nos carnaliter genuit. Deo gratias. Utinam et spiritualiter generetur, et nobiscum transeat ad aeternitatem. Si non manet civitas quae nos carnaliter genuit, manet quae nos spiritualiter genuit. Aedificans Ierusalem Dominus [Psal. CXLVI, 2]. Numquid dormitando aedificium suum perdidit, aut non custodiendo hostes admisit? Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam [Psal. CXXVI, 1]. Et quam civitatem? Non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]. Quid est Israel, nisi semen Abrahae? Quid est semen Abrahae? nisi Christus? Et semini tuo, inquit, quod est Christus. Et nobis quid? Vos autem Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes [Galat. III, 16, 29]. In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes [Gen. XXII, 18]. Civitas sancta, civitas fidelis, civitas in terra peregrina, in coelo fundata est. O fidelis, noli corrumpere spem, noli amittere charitatem, accinge lumbos tuos, ascende, praetende lucernas tuas, exspecta Dominum, quando veniat a nuptiis [Omnes Mss., ad nuptias.] [Luc. XII, 35, 36]. Quid expavescis, quia pereunt regna terrena? Ideo tibi coeleste promissum est, ne cum terrenis perires. Nam ista peritura praedicta sunt, praedicta omnino. Non enim negare possumus quod praedictum est. Dominus tuus quem exspectas, dixit tibi: Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum [Marc. XIII, 8]. Habent mutationes terrena regna: veniet ille de quo dictum est, Et regni eius non erit finis [Luc. I, 33].
10 [Terreno regno aeternitas adulatorie promissa.] Qui hoc terrenis regnis promiserunt, non veritate ducti sunt, sed adulatione mentiti sunt. Poeta illorum quidam induxit Iovem loquentem, et ait bke16.65v de Romanis, His ego nec metas rerum, nec tempora pono: Imperium sine fine dedi. (Virgil. lib. 1, Aeneid. vers. 278, 279.) Non plane ita respondet veritas. Regnum hoc, quod sine fine dedisti, o qui nihil dedisti, in terra est, an in coelo? Utique in terra. Et si esset in coelo, Coelum et terra transient [Luc. XXI, 33]. Transient quae fecit ipse Deus; quanto citius quod condidit Romulus? Forte si vellemus hinc exagitare Virgilium, et insultare, quare hoc dixerit; in parte tolleret nos, et diceret nobis: Et ego scio; sed quid facerem qui Romanis verba vendebam, nisi hac adulatione aliquid promitterem quod falsum erat? Et tamen et in hoc cautus fui, quando dixi, 'Imperium sine fine dedi,' Iovem ipsorum induxi, qui hoc diceret. Non ex persona mea dixi rem falsam, sed Iovi imposui falsitatis personam: sicut Deus falsus erat, ita mendax vates erat. Nam vultis nosse quia ista noveram? Alio loco, quando non Iovem lapidem induxi loquentem, sed ex persona mea locutus sum, dixi: Non res Romanae perituraque regna. (Virgil. Georg. lib. 2, vers. 498.) Videte quia dixi peritura regna. Dixi peritura regna, non tacui. Peritura, veritate non tacuit: semper mansura, adulatione promisit.
11 [Constantia in ferendis adversis. Sursum cor. Gallina evangelica.] Non ergo deficiamus, fratres: finis erit terrenis omnibus regnis. Nunc si finis est, Deus videt. Forte enim nondum est, et infirmitate quadam, vel misericordia, vel miseria hoc optamus, ut nondum sit: numquid tamen ideo non erit? Figite spem in Deum, aeterna concupiscite, aeterna exspectate. Christiani estis, fratres, christiani sumus. Non ad delicias Christus in carnem descendit: toleremus potius praesentia quam diligamus: adversorum est manifesta pernicies, prosperorum falsa blandities. Time mare et quando malacia est [Lov., et quando tranquillum est. Am. et Er., et quando mollities est. At Mss., malitia est seu verius, malacia est.]. Omnino non frustra audiamus, sursum cor. Quid ponimus cor in terra, cum videamus quia evertitur terra? Nos non possumus nisi exhortari vos, ut habeatis quod dicatis, et quod pro spe vestra respondeatis insultatoribus et blasphematoribus nominis christiani. Nemo vos murmurando avertat ab exspectatione futurorum. Omnes qui propter istas adversitates blasphemant Christum nostrum, cauda scorpionis sunt. Nos ovum nostrum sub alis illius gallinae ponamus evangelicae, quae clamat: Ierusalem, Ierusalem, illi falsae et perditae, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti [Matt. XXIII, 37]? Non nobis dicatur, Quoties volui, et noluisti? Illa enim gallina divina Sapientia est: sed assumpsit carnem, ut pullis congrueret. Videte gallinam hispidam plumis, dimissis alis [Ven., demissis alis. M.], voce fracta, et quassa, et lassa, et languida congruere parvulis suis. Ovum ergo nostrum, id est, spem nostram sub alis illius gallinae ponamus.
12 [Romae vastatio religioni christianae sive idololatriae exstinctioni falso tributa.] Animadvertistis forte, quomodo gallina concidat scorpionem. Utinam ergo et istos blasphemantes, in terra reptantes, de cavernis prodeuntes, et male pungentes, illa gallina concidat et devoret, in corpus suum traiiciat, et in ovum vertat. Non irascantur: combke16.66rmoti videmur; sed maledicta maledictis non reddimus. Maledicimur et benedicimus, blasphemati deprecamur [I Cor. IV, 12, 13]. Sed non dicat de Roma, dictum est de me: O si taceat de Roma [Editi, dictum est de meo. Sed taceat de Roma.]: quasi ego insultator sim, et non potius Domini deprecator, et vester qualiscumque exhortator. Absit a me, ut insultem. Avertat Deus a corde meo, et a dolore conscientiae meae. Ibi multos fratres non habuimus? non adhuc habemus? Portio peregrinantis Ierusalem civitatis non ibi magna degit? non ibi temporalia pertulit [Aliquot Mss., tempora pertulit. Quidam, temporalia protulit.]? sed aeterna non perdidit. Quid ergo dico, cum de illa non taceo, nisi quia falsum est quod dicunt de Christo nostro, quod ipse Romam perdiderit, quod dii lapidei Romam tuebantur et lignei? Adde pretium, aerei. Adde plus, argentei et aurei: Idola gentium argentum et aurum. Non dixit, Lapis; non dixit, Lignum; non dixit, Testa: sed quod pro magno habent, argentum et aurum. Tamen ipsum argentum et aurum oculos habent, et non vident [Psal. CXIII, 4, 5]. Dii aurei et dii lignei ad pretium dispares sunt: ad habere oculos et non videre, pares sunt. Ecce qualibus Romam docti homines custodibus commiserunt, habentibus oculos, et non videntibus. Aut si Romam servare potuerunt, quare ipsi ante perierunt? Inquiunt: Tunc periit Roma. Tamen perierunt. Non, inquiunt, ipsi perierunt, sed simulacra eorum. Quomodo ergo custodirent tecta vestra, qui non potuerunt custodire simulacra sua? Alexandria olim tales deos perdidit. Constantinopolis ex quo condita est in magnam civitatem, quoniam a christiano imperatore condita est, olim deos ipsos falsos perdidit: et tamen et crevit, et crescit, et manet. Quamdiu vult Deus, manet. Non enim et illi civitati, quia hoc dicimus, aeternitatem promittimus. Carthago in nomine Christi manet, et olim eversa est Coelestis [Editi, eversa est a scelestis. Castigamus ad Mss., eversa est Coelestis. Quae nimirum dea a Paganis Afris colebatur. Eius Augustinus meminit in libro 2 de Civitate Dei, cap. 4, in Psal. 62, n. 7, et 98, n. 14. De ipsius apud Carthaginem templo famosissimo in christianae religionis usum vindicato, quod anno 399, Aurelio antistite contigit, scribit Prosper in libro de Praedict. 3, cap. 38.], quia non fuit coelestis, sed terrestris.
13 [Eversis idolis non exinde Romanam cladem accidisse.] Et illud quod dicunt non est verum, quia continuo diis perditis Roma capta est, afflicta est. Prorsus non est verum: ante simulacra ipsa eversa sunt; et sic victi sunt Gothi cum Rhadagayso. Mementote, fratres, mementote: non est longum, pauci anni sunt [Nempe Gothorum cum Rhadagayso duce strages incidit in annum 406. Urbis vero clades a Gothis sub Alarico pertinet ad annum 410.], recordamini. Eversis in urbe Roma omnibus simulacris, Rhadagaysus rex Gothorum cum ingenti exercitu, multo numerosiore quam Alarici fuit, venit. Paganus homo erat Rhadagaysus: Iovi sacrificabat quotidie. Nuntiabatur ubique quod a sacrificiis non desisteret Rhadagaysus. Tunc omnes isti: Ecce nos non sacrificamus, ille sacrificat, vinci habemus a sacrificante, quibus non licet sacrificare. Deus ostendens quia non in istis sacrificiis est ipsa temporalis salus, ipsa regna terrena, victus est Rhadagaysus, adiuvante Domino, miro modo. Postea venerunt Gothi non sacrificantes, etsi fide christiana non Catholici, tamen idolis inimici; venerunt idolis adversantes, et ipsi cebke16.66vperunt: vicerunt de idolis praesumentes, et perdita idola adhuc quaerentes, et perditis adhuc sacrificare cupientes. Sed ibi erant et nostri, et afflicti sunt: sed noverant dicere, Benedicam Dominum in omni tempore [Psal. XXXIII, 2]. Afflicti sunt in regno terreno: sed regnum coelorum non perdiderunt: imo ad illud capessendum exercitatione tribulationum meliores effecti sunt. Et si in tribulationibus non blasphemaverunt, tanquam integra vasa de fornace exierunt, et dominica benedictione repleti sunt. Isti autem blasphematores, terrena sectantes, terrena desiderantes, in terrenis spem ponentes, cum ista velint nolint perdiderint, quid tenebunt? ubi remanebunt? Foris nihil, intus nihil: inanis arca, inanior conscientia. Ubi requies? ubi salus? ubi spes? Veniant ergo, desinant blasphemare, discant adorare: scorpii pungentes a gallina comedantur, in corpus traiicientis convertantur; in terra exerceantur, in coelo coronentur.

bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CIV. Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap. X, V. 38-42. <<<     >>> SERMO CVI. De verbis Evangelii Lucae, Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis, etc., cap. XI, V. 39-42.
monumenta.ch > Augustinus > 105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik